- Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.
- Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae.
- Quod se cavere propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.
- Sed quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam? – sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam.
- Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus velociter pervenire,
- actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur.
- Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere.
- Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum.
- Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit.
- Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat
- et semper sit memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum praeparata est animo suo semper evolvat.
- Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis,
- aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari.
- Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus;
- et item: Dominus nouit cogitationes hominum;
- et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe;
- et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi.
- Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea.
- Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura nobis: Et a voluntatibus tuis avertere.
- Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis.
- Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta scriptura: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit,
- et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.
- In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse praesentem cum dicit propheta Domino: Ante te est omne desiderium meum.
- Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum delectationis posita est.
- Unde scriptura praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas.
- Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos
- et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum,
- et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur,
- cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo propheta, ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus
- et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et tacui.
- Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere,
- sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit.
- Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam.
- Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit apostolus: Factus oboediens usque ad mortem.
- Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam amplectatur
- et sustinens non lassescat vel discedat, dicente scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit;
- item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum.
- Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.
- Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes: Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
- Et item alio loco scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro.
- Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra.
- Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et pallium, angariati miliario vadunt duo,
- cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et maledicentes se benedicent.
- Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit suum.
- Hortans nos de hac re scriptura dicens: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum.
- Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
- Et item propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui.
- Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.
- Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum se iudicet et indignum,
- dicens sibi cum propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi, ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum.
- Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu,
- humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
- Exaltatus sum et humiliatus et confusus.
- Et item: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua.
- Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla.
- Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat monachus et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur,
- monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum,
- et quia vir linguosus non dirigitur super terram.
- Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam.
- Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur, et non sit clamosus in voce,
- sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.
- Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet,
- id est in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus,
- reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet, dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare oculos meos ad caelos.
- Et item cum Propheta: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque.
- Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem,
- per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire,
- non iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum.
- Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare.